라틴어 문장 검색

qui uero sine molestia ambitus adeptus est, duplam gratiam praebentibus debet, et quod non petierit et quod acceperit.
(아풀레이우스, 플로리다 16:42)
duplam igitur uobis gratiam debeo.
(아풀레이우스, 플로리다 16:43)
Is sua lege in fures, non, ut Draco antea, mortis, sed dupli poena vindicandum existimavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 6:2)
Allis deinde furtis omnibus, quae nec manifesta appellantur, poenam imposuerunt dupli.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 16:1)
Quae summa priori quam crediderunt dupla erat, et fuit debite et praecise ad diem praefixum repensa, quemadmodum etiam prior summa fuerat, rege praeoptante semper potius mutuari citius quam egebat, quam solvere tardius quam debebat, id quod ei fidem admodum conciliavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 13:2)
Quinetiam ubi non datur homini facultas operandi, sed tantum sciendi, ut in coelestibus (neque enim ceditur homini operari in coelestia, aut ea immutare aut transformare), tamen inquisitio facti ipsius sive veritatis rei, non minus quam cognitio causarum et consensuum, ad primaria illa et catholica axiomata de naturis simplicibus (veluti de natura rotationis spontaneae, attractionis sive virtutis magneticae, et aliorum complurium quae magis communia sunt quam ipsa coelestia) refertur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 17:3)
sit natura inquisita Attractio, sive Coitio Corporum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:2)
quo longius ab ea absint, debilius et tardius (ut fit in attractionibus magneticis);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 353:6)
Quod si inveniatur virtus ponderum minui in sublimi, aggravari in subterraneis, recipiatur pro causa ponderis attractio a massa corporea terrae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:7)
ut si pila plumbea unius unciae caderet in tali tempore, pila unciarum duarum deberet cadere duplo celerius, quod falsissimum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 438:3)
Rursus multitudinis alia sunt per se, ut tres vel quattuor vel tetragonus vel quilibet numerus, qui ut sit nullo indiget Alia vero per se ipsa non constant, sed ad quiddam aliud referuntur, ut duplum, ut dimidium, ut sesqualterum vel sesquitertium et quicquid tale est, quod, nisi relatum sit ad aliud, ipsum esse non possit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:7)
rursus istorum, qui altrinsecus positi sunt, si iungantur, etiam hi quinarii numeri dupli sunt;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De principalitate unitatis 1:4)
Hunc quoque quaternarius in aequa partitur, qui binarii duplus est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 1:3)
Si ad latitudinem respicias, ubi est duorum terminorum una medietas, ipsosque terminos iungas, duplos eos medietate propria repperies, ut xxxvj et xx faciunt lvj, quorum medietas est xxviij, qui medius est inter eos terminus constitutus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Descriptionis ad inpariter paris naturam pertinentis expositio 1:2)
Ad primum enim, id est unitatem, ij duplus, iij triplus, iiij quadruplus atque ita in ordinem progredientes omnes texuntur multiplices quantitates.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION